- 328 - 1385. Nov. 20. Liegnitz. Notarielle Beglaubigung der für das Collegiat-Stift zu Liegnitz von Nicolaus Berwici von Breslau, Vicars desselben, testamentarisch ausgesetzten Vermächtnisse. In nomine domini amen. Sub anno nativitatis eiusdem millesimo trecentesimo octuagesimo quinto, indiccione octava, die vicesima mensis Novembris, hora quasi terciarum in stuba domus archidyaconalis summi Legnicensis. In mei notarii publici testiumque infrascriptorum presencia personaliter constitutus discretus vir dominus Nicolaus Berwici de Boleslavia vicarius ecclesie collegiate Legnicensis sanus mente et corpore perpendens humanam condicionem esse labilem et incertam et ignorans terminum sue vite, volens igitur rei dubie sollicita certitudine subvenire ac ordinacione saniori, qua potuit, prevenire de suis justis laboribus et substanciis suum laudare et honorare creatorem prediliberacione secum prehabita diligenti infrascriptum condidit atque fecit laudabile testamentum ob sui ipsius ac suorum progenitorum remedium animarum salutare; dedit igitur, donavit, legavit et pie assignavit, tradidit nomine veri et perpetui testamenti octo marcas grossorum Pragensium monete consuete annui census, quas habuit in et super bonis rebus ac locis infrascriptis primo videlicet unam marcam census in bonis sive curia Ffranczkonis Sonnenberg civis Legnicensis in media platea ibidem in. Legnicz sita; item in bonis Andree Gleser mediam marcam; item in bonis Henczelini Berwyg unam marcam; item in bonis Hempelini Lodewici et sue uxoris unam marcam; item in medio manso agrorum sito penes limites seu grenicias Hermanni Opilionis mediam marcam; item in bonis Henczelini Berwici unam marcam in et foris civitatem Boleslaviensem sitis; item in et super tota civitate Bonczelaw predicta unam marcam census prefati, prout hec omnia et singula premissa seu census prelibati in literis seu privilegiis judicum et scabinorum Legnicensium super una marca census in et super curia Ffranczkonis Sonnenberg ibidem in Legnicz Boleslaviensium vero super censibus in ipsorum districtu et civitate sitis per ipsum testatorem emptis in parte ac tamquam ad heredem devolutis in alia parte pertinebant desuper confectis cuilibet easdem intuenti clare et lucidius apparet et in eisdem continetur discretis viris dominis. Vicariis ecclesie collegiate Legnicensis predicte, qui sunt, aut fuerint temporibus perpetuis affuturis primo dedit, legavit et assignavit tres fertones grossorum de octo marcis census predicti novem scotos pro parentum suorum et novem scotos pro sui ipsius anniversariis annis singulis et ewis temporibus per ipsos et eorum successores more solito peragendis. Insuper septem marcas et unum fertonem census predicti residuas pro septem missis infrascriptis singulis diebus et omnibus ac singulis septimanis et annis perpetuis affuturis per ipsos et eorum successores pro dicti testatoris et suorum progenitorum animabus et remedio pecaminum salutari ordinarie et septimanatim legendis et celebrandis primo die dominica proxima post ipsius obitum mox incipiendo, primam missam de sancto Bartholomeo apostolo; item secunda feria missam pro defunctis, IIIa vero feria missam de sancta Katherina virgine et martire gloriosa; item feria IVa de sancto Nicolao confessore; Va vero feria missam de corpore Christi; item VIa feria missam de passione domini et die sabbati de beata virgine Maria genitrice dei omnipotentis benedicta diebus septimanis et annis singulis ac ewis temporibus, ut premittitur, continuando et quod qualibet septimana cuilibet legenti dictas missas, quem ordo apprehenderit, per procuratores vicariorum pro tempore existentes debet et debebit dari et tribui de quolibet, quo vel quibus per se vel per alium presbyterum quemcunque supradictas missas legerit et celebraverit unus grossus usualis dumtaxat hunc modum et ordinem in perpetuo observando. In casum vero, quod absit, si idem testator aliquibus licitis debitis indebitatus fuerit et post mortem suam creditoribus suis quibuscunque obligatus remanserit, hec debita primo et principaliter per dictos dominos vicarios Legnicenses pro tempore existentes de dicto censu octo marcas ipsis legato et assignato, ut premittitur, debent exolvi totaliter et expediri, impedimento quolibet non obstante. Super quibus omnibus et singulis premissis ad instanciam parcium hincinde presens confectum est publicum instrumentum. Acta sunt hec anno indiccione die mense hora et loco quibus supra. Presentibus honorabilibus et discretis viris dominis Ottone de Rysewicz canonico, Augustino Smalcz de Steinawia vicario ecclesie collegiate Legnicensis prelibate, Johanne Czime et Johanne Lupo clericis Wratislaviensis diocesis testibus ad premissa vocatis. Orig. Prov. Arch. Urkk. des Liegn. Collegiatst. Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866
Zamknij dokument |